- ORDINES
- ORDINESin Republica Romana olim tres fuerunt. Senatorius primus; Hi Patricii erant et in Senatum eligebantur.Secundus Equester: hic Equitum erat, qui equis publicis mererent; corum insigne aurei fuêre annuli, quibus a plebe distinguebantur. Tertius erat Plebis, in quorum numero Quirites, et qui ex aliqua tribu essent, atque Cives Romani dicebantur, Zasius de Orig. Iuris l. 2. Eorum meminit Martial. l. 4. Epigr. 2. v. 3.Cum plebs et minor Ordo MaximusqueSancto cum Duce candidus sederet.Ubi loquitur de publicis Ludis, in quo Imperator Ordinesque omnes albati spectabant. Quod etiam diebus festis, et in comessationibus ac conviviis factitatum esse, legimus. Sed et laureis publicos Ordines coronabant publicae causae, inquit Tertullian. de Cor. Mil. Unde Romanum Senatum pingi solitum, εν ἑματίῳ καὶ ἰςθῆτι περιπορφύρῳ, ἔτι δε καὶ ςτεφάνῳ ἐςτολισμένον, praetextatum et coronâhonestatum, discimus ex Dione in Traiano etc. Plurestamen Ordines memorat Manilius l. 5.Utque per ingentem Populus describitur urbem:Praecipuum Patres retinent, et proximum EquesterOrdo locum: Populumque Equiti, Populoque subireVulgus iners, videas etiam sine nomine turbam.Nempe pro populi seu plebis acceptione varia, de qua supra. Vide plura hanc in rem apud Hadr. Turnebum Adversar. l. 28. c. 33. Is. Casaubon. ad Aug. Suetonii c. 101. Alios, nec non hîc passim. Eôdem modô per Germaniam tres esse Ordines, commode dicitur: Videlicet, Senatorium h. e. Principum et Magistratuum: Equestrem h. e. Beneficiariorum Nobilium sive ruri, sive in civitatibus: Plebeium tandem, i. e. reliquorum civium, Negotiatorum, Opificum, Rusticorum. Quos status si confundas, actum fuerit cum politia et tanquillitate. Unusquisque enim debet suae vocationis meminisse, quo pertinet tit. C. negotiator nemilit. Sed et Imperii corpus tres Ordines constituunt, Electores, Principes, et Civitates Imperiales, quorum omnium caput Imperator est. De Gallia aliisque Regnis ut in praesens nis dicam. Vide Ioh. Calvin. Lex. Iurid. In veter. Inscr. OR. vel ORD. i. e. Ordo per se Ordinem Senatorium designat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.